monumenta.ch > Cassiodorus > 32 > CONSTANTIUS ET CONSTANS XXXV. > ANTONINUS COMMODUS XV. > sectio > 6 > 9 > 21 > 126 > 20 > 3 > 8 > 26 > Sapientia, 11 > 5 > 146 > 91 > 17 > 16 > 2 > 17 > bmv294.27 > 8 > 115 > 97 > 8 > DE GENERIBUS CAUSARUM. > 46
Cassiodorus, Historia Eccl., 6, XLV.Quomodo Iulianus monachus eius (id est Iuliani imp.) mortem, antequam audiret, praenuntiaverit. <<<     >>> XLVII.De peremptione Iuliani.

Cassiodorus, 6, CAPUT XLVI.De inconsulto Iuliani ducatu.

1 Illum itaque semper inconsulte gessisse mortis demonstravit eventus. Transiens enim cum exercitu fluvium qui Persarum Romanorumque regna dividit, repente naves incendit, non suadens rebus aut verbis, sed cogens milites praeliari. Porro duces alacritate completi, animabant milites, et eos spe varia confortabant, quam imperator absciderat, cum eorum reversionem incensis navibus abnegasset.
2 Super haec autem cum debuisset cibos militibus congregare, neque de propriis finibus praecepit afferri, neque de inimicorum abundantia iussit aliquid depraedari. Relinquens ergo habitabilem viam, pergebat per solitudinis loca: ubi et cibo et potu milites defraudati, et duces itineris non habentes, sed errantes in deserta provincia, sapientissimi principis agnovere consilia. [THEODORETUS, lib. III, cap. 20. Edit. Christ. Vales. cap. 25, p. 146.]
3 Multos itaque vicos castraque detinens, iam etiam civitates capiebat. Cumque venisset Ctesiphontem civitatem, intantum obsedit regem, ut crebris legationibus uteretur: offerens dare suae patriae partem, si solutus bello discederet. Quod ille noluit, neque supplicantibus est miseratus; neque mente percepit, quod vincere quidem bonum est, supervincere nimis invidiosum: credens praecipue magicis artibus, quas ei Maximus philosophus exhibebat, et arbitratus Alexandri Macedonis se gloriam percepturum, aut certe potiorem.
4 Putabat enim secundum Pythagoraeam Platonisque sententiam, ex mutatione corporum Alexandri animam se possidere, aut esse potius in altero corpore alius Alexander. Ob hanc itaque causam Persarum regis noluit preces audire. [SOCRATES, lib. III, cap. 18; edit. Christ. Vales. cap. 21, p. 194.]
5 Cum igitur in deserti loca primo captivorum habuisset ducatum, postea quidam senior, sub schemate proditoris, se ei compendiosum iter ostendere compromisit. Cumque tribus diebus ambulantes ad maiorem solitudinem venissent, illum quidem fustibus occiderunt, confitentem hoc se fecisse pro patriae libertate, et libenter tormenta omnia sustinere. Exercitus interea Persarum, ex itinere fatigato exercitui Romanorum iratus occurrit, seque ad congressionem praelii praeparavit. [SOZOMEN., lib. VI, cap. 1, p. 635.]
6 Querebantur enim Romani de principe, cur nolucrit bellum cum lucri promissione finire. Verumtamen Persis instantibus resistebant, ita ut frequenter verterentur hostes in fugam. Porro Iulianus erat praesens in equo, et exercitum confortabat, inermis quidem spe felicitatis suae praesumens. [SOCRATES, lib. III, cap. 18; edit. Christ. Vales. cap. 21, p. 194.]
Cassiodorus HOME

bav823.258 bav824.186 bnf1603.127

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik